monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, IX <<<     >>> XI

Caput X SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Hic forte dicturi sunt etiam deos suos aliqua mira fecisse. Bene, si iam incipiunt deos suos nostris mortuis hominibus comparare. An dicent etiam se habere deos ex hominibus mortuis, sicut Herculem, sicut Romulum, sicut alios multos, quos in deorum numerum receptos opinantur?
2 Sed nobis martyres non sunt dii, quia unum eundemque Deum et nostrum scimus et martyrum. Nec tamen miraculis, quae per memorias nostrorum martyrum fiunt, ullo modo sunt comparanda miracula, quae facta per templa perhibentur illorum. Verum si qua similia videntur, sicut a Moyse magi Pharaonis, sic eorum dii victi sunt a martyribus nostris.
3 Fecerunt autem illa daemones eo fastu inpurae superbiae, quo eorum dii esse voluerunt; faciunt autem ista martyres vel potius Deus aut cooperantibus aut orantibus eis, ut fides illa proficiat, qua eos non deos nostros esse, sed unum Deum nobiscum habere credamus.
4 Denique illi talibus diis suis et templa aedificaverunt et statuerunt aras, et sacerdotes instituerunt et sacrificia fecerunt; nos autem martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus; nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro; ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in eius confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur.
5 Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum vero sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Quibus igitur potius credendum est miracula facientibus? Eisne qui se ipsos volunt haberi deos ab his quibus ea faciunt, an eis qui, ut in Deum credatur, quod et Christus est, faciunt quidquid mirabile faciunt?
6 Eisne qui sacra sua etiam crimina sua esse voluerunt, an eis qui nec laudes suas volunt esse sacra sua, sed totum, quod veraciter laudantur, ad eius gloriam proficere in quo laudantur? in Domino quippe laudantur animae eorum. Credamus ergo eis et vera dicentibus et mira facientibus.
7 Dicendo enim vera passi sunt, ut possint facere mira. In eis veris est praecipuum, quod Christus resurrexit a mortuis et inmortalitatem resurrectionis in sua carne primus ostendit, quam nobis adfuturam vel in principio novi saeculi vel in huius fine promisit.